monumenta.ch > Plinius > sectio 94

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 11, 94
{XXXII} de cetero in ventre nihil est. excitatae cum subvolant, umorem reddunt, quod solum argumentum est rore eas ali. isdem solis nullum ad excrementa corporis foramen. oculis tam hebetes, ut, si quis digitum contrahens ac remittens adpropinquet iis, transeant velut folio ludente. quidam duo alia genera faciunt earum: surculariam, quae sit grandior; frumentariam, quam alii avenariam vocant, apparet enim simul cum frumentis arescentibus.